Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sperare et fidibus promittere, quid faceret plus
  2. aegrotante viro, medicis quid tristibus erga
  3. filiolum? stetit ante aram nec turpe putavit
  4. pro cithara velare caput dictataque verba
  5. pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
  6. dic mihi nunc quaeso, die, antiquissime divom,
  7. respondes his, Iane pater? magna otia caeli;
  8. non est, quod video, non est quod agatur aput vos.
  9. haec de comoedis te consulit, illa tragoedum
  10. commendare volet, varicosus fiet haruspex.
  11. Sed cantet potius quam totam pervolet urbem
  12. audax et coetus possit quae ferre virorum
  13. cumque paludatis ducibus praesente marito
  14. ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
  15. haec eadem novit quid toto fiat in orbe, quid Seres,
  16. quid Thraces agant, secreta novercae
  17. et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;
  18. dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo
  19. mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
  20. instantem regi Armenio Partimque cometen