Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
  2. dum redit et loto terram ferit intestino,
  3. marmoribus rivi properant, aurata Falernum
  4. pelvis olet; nam sic tamquam alta in dolia longus
  5. deciderit serpens, bibit et vomit, ergo maritus
  6. nauseat atque oculis bilem substringit opertis.
  7. Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,
  8. laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
  9. committit vates et comparat, inde Maronem
  10. atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
  11. cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
  12. turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
  13. altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
  14. tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
  15. pulsari, iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
  16. una laboranti poterit succurrere Lunae,
  17. inponit finem sapiens et rebus honestis;
  18. nam quae docta nimis cupit et facunda videri,
  19. crure tenus medio tunicas succingere debet,
  20. caedere Silvano porcum, quadrante lavari.