Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haec de comoedis te consulit, illa tragoedum
  2. commendare volet, varicosus fiet haruspex.
  3. Sed cantet potius quam totam pervolet urbem
  4. audax et coetus possit quae ferre virorum
  5. cumque paludatis ducibus praesente marito
  6. ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
  7. haec eadem novit quid toto fiat in orbe, quid Seres,
  8. quid Thraces agant, secreta novercae
  9. et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;
  10. dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo
  11. mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
  12. instantem regi Armenio Partimque cometen
  13. prima videt, famam rumoresque illa recentis
  14. excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
  15. in populos magnoque illic cuncta arva[*](arvaΨ: arma P.) teneri
  16. diluvio, nutare urbes, subsidere terras
  17. quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
  18. Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae [*](quodΨ: quae P.)
  19. vicinos humiles rapere et concidere loris
  20. exorata[*](exorataΨ: exortata P, Housman, Büch. (1910).) solet, nam si latratibus alti