Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
  2. adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
  3. deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
  4. balnea nocte subit, conchas et castra moveri
  5. nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
  6. cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
  7. callidus et cristae digitos inpressit aliptes
  8. ac summum dominae femur exclamare coegit,
  9. convivae miseri interea somnoque fameque
  10. urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum
  11. oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
  12. admotum pedibus, de quo sextarius alter
  13. ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
  14. dum redit et loto terram ferit intestino,
  15. marmoribus rivi properant, aurata Falernum
  16. pelvis olet; nam sic tamquam alta in dolia longus
  17. deciderit serpens, bibit et vomit, ergo maritus
  18. nauseat atque oculis bilem substringit opertis.
  19. Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,
  20. laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,