Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
  2. purum te contendo virum, contendo: fateris?
  3. an vocat ancillas tortoris pergula?’ Novi
  4. consilia et veteres quaecumque monetis amici:
  5. pone seram, cohibe. sed quis custodiat[*](O here reads custodiat, but PΨ have custodiet in the repeated passage, line 347.) ipsos
  6. custodes, qui nunc lascivae furta puellae
  7. hac mercede silent? crimen commune tacetur:
  8. prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor ---
  9. Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
  10. oscula delectent et desperatio barbae
  11. et quod abortivo non est opus. illa voluptas
  12. summa tamen, quod iam calida matura iuventa
  13. inguina traduntur medicis, iam pectine nigro;
  14. ergo expectatos ac iussos crescere primum
  15. testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
  16. tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
  17. mangonum pueros vera ac miserabilis urit[*]( The MS. O alone gives two additional lines between 6.373 and 6.374. O reads magonum: Postgatemangonum. Clausen (1992) accepts.)
  18. debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.
  19. conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
  20. balnea nec dubie custodem vitis et horti