Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. purior ergo tuis laribus meliorque lanista,
  2. in cuius numero longe migrare iubetur
  3. psellus[*](psellus so Housman and Owen: O reads psillus: Büch. Psyllus. Eupholio O: Housman reads euphono: Büch. conj. Euhoplio.) ab Eupholio; quid quod nec retia turpi
  4. iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem
  5. munimenta umeri pulsatamque arma[*](O reads pulsatamque arma: Housman conj. pulsata hastamque: pulsata arcaque Owen: pulsantemque Postgate: Büch. conj. pulsaloremque tridentem and compares 6.40) tridentem
  6. qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi
  7. accipit has animas aliusque in carcere nervos,
  8. sed tibi communem calicem facit uxor et illis,
  9. cum quibus Albanum Surrentinumque recuset
  10. flava ruinosi lupa degustare sepulchri,
  11. horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
  12. his languentem animum servant et seria vitae,
  13. his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
  14. quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
  15. semper habenda fides: oculos fuligine pascit
  16. distinctus croceis et reticulatus adulter,
  17. suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
  18. saepius in teneris haerebit dextera lumbis,
  19. hic erit in lecto fortissimus: exuit illic
  20. personam docili Thais saltata Triphallo.