Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
  2. his languentem animum servant et seria vitae,
  3. his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
  4. quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
  5. semper habenda fides: oculos fuligine pascit
  6. distinctus croceis et reticulatus adulter,
  7. suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
  8. saepius in teneris haerebit dextera lumbis,
  9. hic erit in lecto fortissimus: exuit illic
  10. personam docili Thais saltata Triphallo.
  11. ‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
  12. purum te contendo virum, contendo: fateris?
  13. an vocat ancillas tortoris pergula?’ Novi
  14. consilia et veteres quaecumque monetis amici:
  15. pone seram, cohibe. sed quis custodiat[*](O here reads custodiat, but PΨ have custodiet in the repeated passage, line 347.) ipsos
  16. custodes, qui nunc lascivae furta puellae
  17. hac mercede silent? crimen commune tacetur:
  18. prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor ---
  19. Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
  20. oscula delectent et desperatio barbae