Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. prodiga non sentit pereuntem femina censum.
  2. ac velut exhausta redivivus pullulet arca
  3. nummus et e pleno tollatur semper acervo,
  4. non umquam re putant quanti sibi gaudia constent.
  5. In quacumque domo vivit luditque professus[*](Housman and Clausen accept the following thirty-four lines (MS O 1-34); Willis rejects them, following Buecheler. The verses were discovered in 1899 by Mr. E. O. Winstedt in Bodleian MS. O (formerly MS Canonicianus 41). Classical Review, May, 1899, pp. 201 foll.)
  6. obscenum, tremula promittit et omnia dextra,
  7. invenies omnis turpes similesque cinaedis.
  8. his violare cibos sacraeque adsistere mensae
  9. permittunt, et vasa iubent frangenda lavari,
  10. cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
  11. purior ergo tuis laribus meliorque lanista,
  12. in cuius numero longe migrare iubetur
  13. psellus[*](psellus so Housman and Owen: O reads psillus: Büch. Psyllus. Eupholio O: Housman reads euphono: Büch. conj. Euhoplio.) ab Eupholio; quid quod nec retia turpi
  14. iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem
  15. munimenta umeri pulsatamque arma[*](O reads pulsatamque arma: Housman conj. pulsata hastamque: pulsata arcaque Owen: pulsantemque Postgate: Büch. conj. pulsaloremque tridentem and compares 6.40) tridentem
  16. qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi
  17. accipit has animas aliusque in carcere nervos,
  18. sed tibi communem calicem facit uxor et illis,
  19. cum quibus Albanum Surrentinumque recuset
  20. flava ruinosi lupa degustare sepulchri,