Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et quod abortivo non est opus. illa voluptas
  2. summa tamen, quod iam calida matura iuventa
  3. inguina traduntur medicis, iam pectine nigro;
  4. ergo expectatos ac iussos crescere primum
  5. testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
  6. tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
  7. mangonum pueros vera ac miserabilis urit[*]( The MS. O alone gives two additional lines between 6.373 and 6.374. O reads magonum: Postgatemangonum. Clausen (1992) accepts.)
  8. debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.
  9. conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
  10. balnea nec dubie custodem vitis et horti
  11. provocat a domina factus spado, dormiat ille
  12. cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque
  13. tondendum eunucho Bromium committere noli.
  14. Si gaudet cantu, nullius fibula durat
  15. vocem vendentis praetoribus, organa semper
  16. in manibus, densi radiant testudine tota
  17. sardonyches; crispo numerantur pectine chordae,
  18. quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se
  19. solatur, gratoque indulget basia plectro.
  20. quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi