Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- invenies omnis turpes similesque cinaedis.
- his violare cibos sacraeque adsistere mensae
- permittunt, et vasa iubent frangenda lavari,
- cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
- purior ergo tuis laribus meliorque lanista,
- in cuius numero longe migrare iubetur
- psellus[*](psellus so Housman and Owen: O reads psillus: Büch. Psyllus. Eupholio O: Housman reads euphono: Büch. conj. Euhoplio.) ab Eupholio; quid quod nec retia turpi
- iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem
- munimenta umeri pulsatamque arma[*](O reads pulsatamque arma: Housman conj. pulsata hastamque: pulsata arcaque Owen: pulsantemque Postgate: Büch. conj. pulsaloremque tridentem and compares 6.40) tridentem
- qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi
- accipit has animas aliusque in carcere nervos,
- sed tibi communem calicem facit uxor et illis,
- cum quibus Albanum Surrentinumque recuset
- flava ruinosi lupa degustare sepulchri,
- horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
- his languentem animum servant et seria vitae,
- his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
- quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
- semper habenda fides: oculos fuligine pascit
- distinctus croceis et reticulatus adulter,