Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
  2. saepius in teneris haerebit dextera lumbis,
  3. hic erit in lecto fortissimus: exuit illic
  4. personam docili Thais saltata Triphallo.
  5. ‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
  6. purum te contendo virum, contendo: fateris?
  7. an vocat ancillas tortoris pergula?’ Novi
  8. consilia et veteres quaecumque monetis amici:
  9. pone seram, cohibe. sed quis custodiat[*](O here reads custodiat, but PΨ have custodiet in the repeated passage, line 347.) ipsos
  10. custodes, qui nunc lascivae furta puellae
  11. hac mercede silent? crimen commune tacetur:
  12. prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor ---
  13. Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
  14. oscula delectent et desperatio barbae
  15. et quod abortivo non est opus. illa voluptas
  16. summa tamen, quod iam calida matura iuventa
  17. inguina traduntur medicis, iam pectine nigro;
  18. ergo expectatos ac iussos crescere primum
  19. testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
  20. tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.