Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
  2. tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
  3. ac pariter toto repetitus clamor ab antro
  4. iam fas est, admitte viros. si dormit adulter,
  5. illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
  6. si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
  7. servorum, veniet conductus aquarius; hic si
  8. quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,
  9. quo minus imposito clunem summittat asello.
  10. atque utinam ritus veteres et publica saltem
  11. his intacta malis agerentur sacra! sed omnes
  12. noverunt Mauri atque. Indi quae psaltria penem
  13. maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,