Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. coniugis urinam magnos visurus amicos.
  2. Nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos
  3. incitat et cornu pariter vinoque feruntur
  4. attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
  5. maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor
  6. concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
  7. ille meri veteris per crura madentia torrens!
  8. lenonum ancillas posita Saufeia corona
  9. provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
  10. ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
  11. palma inter dominas, virtus natalibus aequa,
  12. nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
  13. ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo