Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. effigiemque deae longis siphonibus implent
  2. inque vices equitant ac Luna teste moventur;
  3. inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
  4. coniugis urinam magnos visurus amicos.
  5. Nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos
  6. incitat et cornu pariter vinoque feruntur
  7. attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
  8. maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor
  9. concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
  10. ille meri veteris per crura madentia torrens!
  11. lenonum ancillas posita Saufeia corona
  12. provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
  13. ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
  14. palma inter dominas, virtus natalibus aequa,
  15. nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
  16. ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
  17. Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
  18. tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
  19. ac pariter toto repetitus clamor ab antro
  20. iam fas est, admitte viros. si dormit adulter,