Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vexatae duraeque manus ac proximus urbi
  2. Hannibal et stantes Collina turre mariti,
  3. nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
  4. luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem,
  5. nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
  6. paupertas Romana perit, hinc fluxit ad istos
  7. et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
  8. atque coronatum et petulans madidumque Tarentum
  9. prima peregrinos obscaena pecunia mores
  10. intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
  11. divitiae molles, quid enim Venus ebria curat?
  12. inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit
  13. grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,
  14. cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
  15. cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum
  16. ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
  17. I nunc et dubita, qua sorbeat aera sanna
  18. Tullia, quid dicat notae collactea Maurae
  19. Maura, Pudicitiae veterem cum praeterit aram.
  20. noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic