Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
  2. si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
  3. servorum, veniet conductus aquarius; hic si
  4. quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,
  5. quo minus imposito clunem summittat asello.
  6. atque utinam ritus veteres et publica saltem
  7. his intacta malis agerentur sacra! sed omnes
  8. noverunt Mauri atque. Indi quae psaltria penem
  9. maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
  10. illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
  11. intulerit, ubi velari pictura iubetur
  12. quaecumque alterius sexus imitata figuras.
  13. Et quis tune hominum contemptor numinis? aut quis
  14. simpuvium ridere Numae nigrumque catinum
  15. et Vaticano fragiles de monte patellas
  16. ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?
  17. Audio quid veteres olim moneatis amici:
  18. ‘pone seram, cohibe[*](P here has the false reading prohibe for cohibe.).’ sed quis custodiet ipsos
  19. custodes? cauta est et ab illis incipit uxor.[*](Lines 6.346-348 are repeated below, with an addition, as O 29-34. Clausen rejects these verses here; Willis accepts these and rejects O.1-34.)
  20. iamque eadem summis pariter minimisque libido,