Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tum gravis illa viro, tunc orba tigride peior,
  2. cum simulat gemitus occulti conscia facti;
  3. aut odit pueros aut ficta paelice plorat,
  4. uberibus semper lacrimis semperque paratis
  5. in statione sua atque expectantibus illam,
  6. quo iubeat manare modo; tu credis amorem,
  7. tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis
  8. exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas,
  9. si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
  10. sed iacet in servi complexibus aut equitis. ‘dic,
  11. dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem.’
  12. haeremus. dic ipsa.olim convenerat, inquit,
  13. ‘ut faceres tu quod velles, nec non ego possem
  14. indulgere mihi. clames licet et mare caelo
  15. confundas, homo sum.’ nihil est audacius illis
  16. deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.
  17. Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?
  18. praestabat castas humilis fortuna Latinas
  19. quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
  20. tecta labor somnique breves et vellere Tusco