Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
  2. delicias et panniculus bombycinus urit.
  3. aspice quo fremitu monstratos perferat ictus
  4. et quanto galeae curvetur pondere, quanta
  5. poplitibus sedeat quam denso fascia libro,
  6. et ride positis scaphium cum sumitur armis.
  7. dicite vos, neptes Lepidi caecive Metelli
  8. Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam
  9. hos habitus, quando ad palum gemat uxor Asyli.
  10. Semper habet lites alternaque iurgia lectus
  11. in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.
  12. tum gravis illa viro, tunc orba tigride peior,
  13. cum simulat gemitus occulti conscia facti;
  14. aut odit pueros aut ficta paelice plorat,
  15. uberibus semper lacrimis semperque paratis
  16. in statione sua atque expectantibus illam,
  17. quo iubeat manare modo; tu credis amorem,
  18. tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis
  19. exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas,
  20. si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!