Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. scilicet expectas ut tradat mater honestos
  2. atque alios mores quam quos habet? utile porro
  3. filiolam turpi vetulae producere turpem.
  4. Nulla fere causa est in qua non femina litem
  5. moverit. accusat Manilia, si rea non est.
  6. conponunt ipsae per se formantque libellos,
  7. principium atque locos Celso dictare paratae.
  8. Endromidas Tyrias et femineum ceroma
  9. quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali,
  10. quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit
  11. atque omnes implet numeros dignissima prorsus
  12. Florali matrona tuba, nisi si quid in illo
  13. pectore plus agitat veraeque paratur harenae,
  14. quem praestare potest mulier galeata pudorem,
  15. quae fugit a sexu? vires amat: haec tamen ipsa
  16. vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
  17. quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,
  18. balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
  19. dimidium tegimen! vel, si diversa movebit
  20. proelia, tu felix ocreas vendente puella.