Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed iacet in servi complexibus aut equitis. ‘dic,
  2. dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem.’
  3. haeremus. dic ipsa.olim convenerat, inquit,
  4. ‘ut faceres tu quod velles, nec non ego possem
  5. indulgere mihi. clames licet et mare caelo
  6. confundas, homo sum.’ nihil est audacius illis
  7. deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.
  8. Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?
  9. praestabat castas humilis fortuna Latinas
  10. quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
  11. tecta labor somnique breves et vellere Tusco
  12. vexatae duraeque manus ac proximus urbi
  13. Hannibal et stantes Collina turre mariti,
  14. nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
  15. luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem,
  16. nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
  17. paupertas Romana perit, hinc fluxit ad istos
  18. et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
  19. atque coronatum et petulans madidumque Tarentum
  20. prima peregrinos obscaena pecunia mores