Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
  2. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
  3. non es amaturus, ducendi nulla videtur
  4. causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
  5. labente officio crudis donanda, nec illud
  6. quod prima pro nocte datur, cum lance beata
  7. Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
  8. si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
  9. est animus, summitte caput cervice parata
  10. ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
  11. ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
  12. et spoliis; igitur longe minus utilis illi
  13. uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
  14. nil umquam invita donabis coniuge, vendes
  15. hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
  16. haec dabit affectus: ille excludatur amicus
  17. iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
  18. testandi cum sit lenonibus atque lanistis
  19. libertas et iuris idem contingat harenae,
  20. non unus tibi rivalis dictabitur heres.