Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. imputet? huius enim rari summique voluptas
  2. nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
  3. plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem
  4. usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
  5. horreat inque diem septenis oderit horis?
  6. Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
  7. nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
  8. formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
  9. de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
  10. cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
  11. hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
  12. hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
  13. concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
  14. tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
  15. pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
  16. in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
  17. ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis[*](Housman conj. ferendis for the relictis of PΨ.)
  18. uteris in turba, quod enim non excitet inguen
  19. vox blanda et nequam? digitos habet, ut tame omnes
  20. subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo