Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. uteris in turba, quod enim non excitet inguen
  2. vox blanda et nequam? digitos habet, ut tame omnes
  3. subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
  4. quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
  5. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
  6. non es amaturus, ducendi nulla videtur
  7. causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
  8. labente officio crudis donanda, nec illud
  9. quod prima pro nocte datur, cum lance beata
  10. Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
  11. si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
  12. est animus, summitte caput cervice parata
  13. ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti: