Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. horreat inque diem septenis oderit horis?
  2. Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
  3. nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
  4. formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
  5. de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
  6. cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
  7. hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
  8. hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
  9. concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
  10. tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
  11. pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
  12. in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
  13. ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis[*](Housman conj. ferendis for the relictis of PΨ.)