Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
  2. et spoliis; igitur longe minus utilis illi
  3. uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
  4. nil umquam invita donabis coniuge, vendes
  5. hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
  6. haec dabit affectus: ille excludatur amicus
  7. iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
  8. testandi cum sit lenonibus atque lanistis
  9. libertas et iuris idem contingat harenae,
  10. non unus tibi rivalis dictabitur heres.
  11. Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
  12. supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;
  13. nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.’