Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
  2. hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
  3. hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
  4. concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
  5. tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
  6. pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
  7. in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
  8. ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis[*](Housman conj. ferendis for the relictis of PΨ.)
  9. uteris in turba, quod enim non excitet inguen
  10. vox blanda et nequam? digitos habet, ut tame omnes
  11. subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
  12. quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
  13. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
  14. non es amaturus, ducendi nulla videtur
  15. causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
  16. labente officio crudis donanda, nec illud
  17. quod prima pro nocte datur, cum lance beata
  18. Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
  19. si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
  20. est animus, summitte caput cervice parata