Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
- ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
- et spoliis; igitur longe minus utilis illi
- uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
- nil umquam invita donabis coniuge, vendes
- hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
- haec dabit affectus: ille excludatur amicus
- iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
- testandi cum sit lenonibus atque lanistis
- libertas et iuris idem contingat harenae,
- non unus tibi rivalis dictabitur heres.
- Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
- supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;
- nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.’
- ‘o demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:
- hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.’
- imperat ergo viro. set mox haec regna relinquit
- permutatque domos et flammea conterit, inde
- avolat et spreti repetit vestigia lecti;
- ornatas paulo ante fores, pendentia linquit