Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
  2. nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
  3. formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
  4. de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
  5. cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
  6. hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
  7. hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
  8. concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
  9. tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
  10. pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
  11. in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
  12. ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis[*](Housman conj. ferendis for the relictis of PΨ.)
  13. uteris in turba, quod enim non excitet inguen
  14. vox blanda et nequam? digitos habet, ut tame omnes
  15. subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
  16. quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
  17. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
  18. non es amaturus, ducendi nulla videtur
  19. causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
  20. labente officio crudis donanda, nec illud