Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quod prima pro nocte datur, cum lance beata
  2. Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
  3. si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
  4. est animus, summitte caput cervice parata
  5. ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
  6. ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
  7. et spoliis; igitur longe minus utilis illi
  8. uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
  9. nil umquam invita donabis coniuge, vendes
  10. hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
  11. haec dabit affectus: ille excludatur amicus
  12. iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
  13. testandi cum sit lenonibus atque lanistis
  14. libertas et iuris idem contingat harenae,
  15. non unus tibi rivalis dictabitur heres.
  16. Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
  17. supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;
  18. nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.’
  19. ‘o demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:
  20. hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.’