Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
  2. rara avis in terris nigroque simillima cycno:
  3. quis feret uxorem cui constant omnia? malo,
  4. malo Venusinam quam te, Cornelia, mater
  5. Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers
  6. grande supercilium et numeras in dote triumphos,
  7. tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem
  8. in castris et cum tota Carthagine migra.
  9. ‘Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
  10. nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,’
  11. Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum,
  12. extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
  13. dum sibi nobilior Latonae gente videtur
  14. atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
  15. quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
  16. imputet? huius enim rari summique voluptas
  17. nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
  18. plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem
  19. usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
  20. horreat inque diem septenis oderit horis?