Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem
- in castris et cum tota Carthagine migra.
- ‘Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
- nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,’
- Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum,
- extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
- dum sibi nobilior Latonae gente videtur
- atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
- quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
- imputet? huius enim rari summique voluptas
- nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
- plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem
- usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert