Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
  2. horreat inque diem septenis oderit horis?
  3. Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
  4. nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
  5. formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
  6. de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
  7. cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
  8. hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
  9. hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
  10. concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
  11. tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
  12. pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
  13. in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
  14. ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis[*](Housman conj. ferendis for the relictis of PΨ.)
  15. uteris in turba, quod enim non excitet inguen
  16. vox blanda et nequam? digitos habet, ut tame omnes
  17. subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
  18. quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
  19. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
  20. non es amaturus, ducendi nulla videtur