Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
  2. labente officio crudis donanda, nec illud
  3. quod prima pro nocte datur, cum lance beata
  4. Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
  5. si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
  6. est animus, summitte caput cervice parata
  7. ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
  8. ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
  9. et spoliis; igitur longe minus utilis illi
  10. uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
  11. nil umquam invita donabis coniuge, vendes
  12. hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
  13. haec dabit affectus: ille excludatur amicus
  14. iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
  15. testandi cum sit lenonibus atque lanistis
  16. libertas et iuris idem contingat harenae,
  17. non unus tibi rivalis dictabitur heres.
  18. Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
  19. supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;
  20. nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.’