Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sit formosa decens dives fecunda, vetustos
  2. porticibus disponat avos, intactior omni
  3. crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
  4. rara avis in terris nigroque simillima cycno:
  5. quis feret uxorem cui constant omnia? malo,
  6. malo Venusinam quam te, Cornelia, mater
  7. Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers
  8. grande supercilium et numeras in dote triumphos,
  9. tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem
  10. in castris et cum tota Carthagine migra.
  11. ‘Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
  12. nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,’
  13. Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum,
  14. extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
  15. dum sibi nobilior Latonae gente videtur
  16. atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
  17. quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
  18. imputet? huius enim rari summique voluptas
  19. nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
  20. plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem