Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem
  2. in castris et cum tota Carthagine migra.
  3. ‘Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
  4. nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,’
  5. Amphion clamat; sed Paean contrahit arcum,
  6. extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
  7. dum sibi nobilior Latonae gente videtur
  8. atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
  9. quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
  10. imputet? huius enim rari summique voluptas
  11. nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
  12. plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem
  13. usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
  14. horreat inque diem septenis oderit horis?
  15. Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
  16. nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
  17. formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
  18. de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
  19. cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
  20. hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,