Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
  2. concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
  3. tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
  4. pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
  5. in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
  6. ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis[*](Housman conj. ferendis for the relictis of PΨ.)
  7. uteris in turba, quod enim non excitet inguen
  8. vox blanda et nequam? digitos habet, ut tame omnes
  9. subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
  10. quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
  11. Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
  12. non es amaturus, ducendi nulla videtur
  13. causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
  14. labente officio crudis donanda, nec illud
  15. quod prima pro nocte datur, cum lance beata
  16. Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
  17. si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
  18. est animus, summitte caput cervice parata
  19. ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
  20. ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis