Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
  2. clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
  3. et lassata viris necdum satiata recessit,
  4. obscurisque genis turpis fumoque lucernae
  5. foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
  6. Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
  7. privignoque datum? faciunt graviora coactae
  8. imperio sexus minimumque libidine peccant.
  9. Optima set quare Censennia teste marito?
  10. bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam.
  11. nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:
  12. inde faces ardent, veniunt a dote sagittae,
  13. libertas emitur; coram licet innuat atque
  14. rescribat: vidua est, locuples quae nupsit avaro.
  15. Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?
  16. si verum excutias, facies, non uxor amatur.
  17. tres rugae subeant et se cutis arida laxet,
  18. fiant obscuri dentes oculique minores:
  19. collige sarcinulas, dicet libertus, ‘et exi.
  20. iam gravis es nobis, et saepe emungeris, exi