Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
  2. retibus adsiduis penitus scrutante macello
  3. proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
  4. instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
  5. quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
  6. Virroni muraena datur, quae maxima venit
  7. gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
  8. dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
  9. contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
  10. vos anguilla manet longae cognata colubrae,
  11. aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
  12. vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
  13. et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
  14. Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.
  15. ‘nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
  16. a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
  17. largiri; namque et titulis et fascibus olim
  18. maior habebatur donandi gloria, solum
  19. poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto,
  20. esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.’