Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
- impleri panisque tui novisse colorem?’
- ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
- coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
- Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
- Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
- Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
- quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
- asparagis qua despiciat convivia cauda,
- dum venit excelsi manibus sublata ministri.
- set tibi dimidio constrictus cammarus ovo
- ponitur exigua feralis cena patella.
- ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
- pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
- lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
- canna Micipsarum prora subvexit acuta,
- propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
- quod tutos etiam facit a serpentibus atris. [*](This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34).)
- Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
- Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est