Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
- altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
- spumat[*](spumat PSA: fumat Ψ.) aper. post hunc tradentur tubera, si ver
- tunc erit et facient optata tonitrua cenas
- maiores. tibi habe frumentum, Alledius inquit,
- o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.
- Structorem interea, nequa indignatio desit,
- saltantem spectes et chironomunta volanti
- cultello, donec peragat dictata magistri
- omnia; nec minimo sane discrimine refert,
- quo gestu lepores et quo gallina secetur.
- duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
- et ponere foris, si quid temptaveris umquam
- hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
- Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
- pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
- perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
- non audent homines perfusa dicere laena.
- quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
- et melior fatis donaret homuncio, quantus,