Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. servatur domino, dextram cohibere memento,
  2. salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
  3. inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
  4. ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
  5. impleri panisque tui novisse colorem?’
  6. ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
  7. coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
  8. Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
  9. Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
  10. Aspice quam longo distinguat[*](distinguat P Vind.: distendat Ψ.) pectore lancem
  11. quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
  12. asparagis qua despiciat convivia cauda,
  13. dum venit excelsi manibus sublata ministri.
  14. set tibi dimidio constrictus cammarus ovo