Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
- et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
- frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
- respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
- pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
- digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
- quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
- quippe indignatur veteri parere clienti,
- quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
- maxima quaeque domus servis est plena superbis.
- ecce alius quanto porrexit murmure panem
- vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
- quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
- sed tener et niveus mollique siligine fictus