Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ponitur exigua feralis cena patella.
  2. ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
  3. pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
  4. lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
  5. canna Micipsarum prora subvexit acuta,
  6. propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
  7. quod tutos etiam facit a serpentibus atris. [*](This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34).)
  8. Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
  9. Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
  10. et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
  11. retibus adsiduis penitus scrutante macello
  12. proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
  13. instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
  14. quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.