Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
- in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
- gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
- adferri minimasque nuces assemque rogatum,
- ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
- Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
- boletus domino, set quales Claudius edit
- ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
- Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
- poma dari, quorum solo pascaris odore,
- qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
- credere quae possis subrepta sororibus Afris:
- tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
- qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli