Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
- Forsitan inpensae Virronem parcere credas,
- hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
- quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
- si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
- cogaris pressoque diu stridere molari.
- tu tibi liber homo et regis conviva videris:
- captum te nidore suae putat ille culinae;
- nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum
- bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
- vel nodus tantum et signum de paupere loro?
- spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam
- semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
- ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato