Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
  2. Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
  3. pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
  4. perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
  5. non audent homines perfusa dicere laena.
  6. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
  7. et melior fatis donaret homuncio, quantus,
  8. ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
  9. ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis
  10. ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,
  11. vos estis fratres, dominus tamen et domini rex
  12. si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula
  13. luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
  14. iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.