Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
  2. profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
  3. figebat Numidas Albana nudus harena
  4. venator, quis enim iam non intellegat artes
  5. patricias? quis priscum illud miratur acumen.
  6. Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
  7. Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
  8. Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
  9. et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
  10. Montani quoque venter adest abdomine tardus,
  11. et matutino sudans Crispinus amomo
  12. quantum vix redolent duo funera, saevior illo
  13. Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
  14. et qui vulturibus servabat viscera Dacis
  15. Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
  16. et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
  17. qui numquam visae flagrabat amore puellae,
  18. grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
  19. caecus adulator, dirusque a ponte satelles
  20. dignus Aricinos qui mendicaret ad axes