Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. blandaque devexae iactaret basia raedae.
  2. nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
  3. in laevum conversus, at illi dextra iacebat
  4. belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
  5. et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
  6. Non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
  7. percussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingens
  8. omen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi.
  9. regem aliquem capies, aut de temone Britanno
  10. excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
  11. erectas in[*](Housmam conj. per for in.) terga sudes?‘ hoc defuit unum
  12. Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
  13. Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
  14. dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
  15. quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
  16. debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
  17. argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
  18. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
  19. vicit digna viro sententia, noverat ille
  20. luxuriam inperii veterem noctesque Neronis