Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
  2. interpres legum sanctissimus omnia, quamquam[*](quamquam Vind.Ψ: quamque P.)
  3. temporibus diris, tractanda putabat inermi
  4. iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
  5. cuius erant mores qualis facundia, mite
  6. ingenium, maria ac terras populosque regenti
  7. quis comes utilior, si clade et peste sub illa
  8. saevitiam damnare et honestum adferre liceret
  9. consilium? sed quid violentius aure tyranni,
  10. cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
  11. vere locuturi fatum pendebat amici?
  12. illa igitur numquam derexit bracchia contra
  13. torrentem, nec civis erat qui libera posset
  14. verba animi proferre et vitam inpendere vero.
  15. sic multas hiemes atque octogensima vidit
  16. solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
  17. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
  18. cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
  19. et domini gladiis tam festinata; sed olim
  20. prodigio par est in nobilitate senectus,