Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. saevitiam damnare et honestum adferre liceret
  2. consilium? sed quid violentius aure tyranni,
  3. cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
  4. vere locuturi fatum pendebat amici?
  5. illa igitur numquam derexit bracchia contra
  6. torrentem, nec civis erat qui libera posset
  7. verba animi proferre et vitam inpendere vero.
  8. sic multas hiemes atque octogensima vidit
  9. solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
  10. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
  11. cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
  12. et domini gladiis tam festinata; sed olim
  13. prodigio par est in nobilitate senectus,
  14. unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.